Numbers 33

etc. ORIG., hom. 27 in Num. Diversas creavit Deus ciborum differentias, etc., usque ad aliam vero, qua post resurrectionem ascensura ad coelos, non subito nec importune condescendit, sed per multas mansiones, in quibus singulis lumine sapientiae illustrata ad ipsum patrem luminum perveniat. Septuaginta sic: Christo, scilicet, qui est Dei virtus et Dei potentia. Cum ipso ergo ascenditur, qui ad nos descendit ut ascenderemus. etc. Ephes. 4.. Unde: etc. Genes. 46.. Ideo, etc. ORIG., ibid. Non enim tantum scientiam legis et fidei, etc., usque ad unum enim opus utriusque manus est, et una perfectionis expletio. etc. Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones per verbum Domini, ut scilicet legentes quantae nobis immineant profectiones et mansiones, praeparemus nos ad hanc viam, nec segniter tempus nostrum consumamus: ne dum vanitatibus immoramur, et singulis quae ad visum, auditum, tactum, odoratum, gustumque veniunt, delectamur, praetereat tempus, nec spatium viae expleamus, sed in medio deficiamus quasi in deserto. Idcirco enim venimus in hunc mundum, ut transeamus de virtute in virtutem, neque permaneamus pro terrenis in terra, sicut ille qui dicebat: Luc. 12.. Ait enim illi Dominus: Ibid.. Non dixit in hac nocte, nec in hac die, sed hac nocte: nocte enim perimitur, sicut primogenita Aegyptiorum, quia dilexit mundum et tenebras ejus, socius rectorum mundi hujus, tenebrarum harum. Tenebrae autem et nox mundus iste dicitur, pro his qui in ignorantia vivunt, nec lumen veritatis recipiunt, et ideo de Ramesse ad Soccoth non transeunt. etc. Filii Israel adhuc in Aegypto positi quartadecima die fecerunt pascha, et initium quoddam festivitatis. Sequenti ergo die, qui est primus azymorum, quinto decimo, scilicet primi mensis, profiscuntur de Ramesse, et veniunt in Soccoth, ut ibi faciant festivitates azymorum, vel diem. Quis haec intelligat? Quis vel ex parte cognoscat? sicut Apostolus dicit: I Cor. 13.. Quis enim intelligit quomodo ex parte dies festos agimus, ut Coloss. 2. Omnis enim dies festus, qui hic agitur, in parte geritur, non in integro: sed cum exieris de Aegypto, tunc erit tibi perfecta festivitas. Scito tamen quia post illud pascha, quod in Aegypto factum est semel, invenitur in deserto aliud celebratum cum lex data est: et post haec nusquam geri nisi in terra promissionis. ORIG. Hic ordo et distinctio mansionum valde necessaria est, etc., usque ad proficiscitur ex Soccoth, et applicat in Ethan. Ubi non est humanum opus, neque terrenum, sed divinum, ibi excelsa manus nominatur: per manum enim opus intelligitur. In quibus faciet Dominus vindictam in die judicii. Facit et nunc, cum qui ab illis deceptus fuerat, ut idola coleret, per verbum Domini conversus Deum colit; vel cum fornicator ad pudicitiam convertitur, et se errasse deplorat, ipsius poenitentiae lacrymis uritur daemon; vel de superbia ad humilitatem, de luxuria ad parcimoniam. Quantis eos putas agi tormentis, si quem videant vendere omnia sua, et dare pauperibus, et tollere crucem suam, et sequi Christum: vel cum viderint fraudis suae nebulas per agnitionem divinae legis reserari? Non enim sine ipsis consummatur peccatum. Nobis ergo summopere agendum est, ne Aegyptiorum primogenita, vel deos eorum, quos Dominus exstinxit, resuscitemus in nobis, si dederimus eis locum operandi in nobis quae Dominus odit. Sic enim Dominus puniet deos Aegyptiorum de emendatione nostra et conversatione. In tabernaculis. Dum enim peregrinamur in corpore, in tabernaculis habitamus. Cum exierimus de Aegypto, id est, de saeculo, primum tabernacula figimus, scientes quia ad ulteriora, et ad terram sanctam, coelestem scilicet, properamus. ORIG., 27. Proficiscuntur ex Soccoth, etc., usque ad ut non ibi moretur, sed ut victoriam consequatur. Etham sana fortitudo, vel professio, in qua fortitudinem et robur assumimus, ne in via deficiamus. HIERON., epist. ad Fabiolam. Quarta mansio est Phihahiroth, etc., usque ad falso sibi assumens vocabulum virtutis et dexterae, cum totus sit in sinistra. . etc. ID., ibid. Quinta mansio est Mara, etc., usque ad ne refugias ergo applicare ad amaritudinem. Profectique de amaritudine venerunt in Elim, ubi sunt duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae erant. Vides post amaritudines et tentationum asperitates quam amoena te suscipiant loca! Non venisses ad palmas, nisi tentationum amaritudines pertulisses; nec ad dulcedinem fontium, nisi tristia et aspera superasses. Non quod in his sit finis itineris et perfectio cunctorum, sed dispensator animarum Deus interserit laboribus quaedam refrigeria, quibus recreata anima promptior reddatur ad aliquos labores. Elim interpretatur arietes: arietes sunt duces gregis, hi sunt apostoli duces gregis Christi, qui sunt etiam duodecim fontes. Sed quia non solum illos elegit Christus, sed et alios septuaginta, ideo septuaginta arbores scribuntur esse palmarum, et ipsi enim apostoli nominantur; unde Paulus: Haec te amoenitas post amaritudinem, haec requies post laborem, haec gratia suscipiat tentationem. etc., Quia post apostolicam doctrinam et dulces fructus triumphorum, interdum apparent praeterita discrimina. Profectique de Elim applicuerunt juxta mare Rubrum. Nota quia jam non intrant in mare, sufficit semel intrasse; sed applicant juxta, et mare quidem vident et undas, sed motus ejus et impetus non timent. etc. HIERON., ubi supra. Hebraice etc., usque ad postquam egressi sunt de Ramesse. HIERON., ibid. Profectique de mari Rubro castrametati sunt in deserto Sin, etc., usque ad quia plures desertae filii, quam ejus quae habet virum. Sin, rubus interpretatur vel tentatio: ibi jam incipit arridere bonorum spes, ubi de rubo apparuit Dominus, et responsa dedit Moysi, et initium visitationis filiis Israel. Solet enim in visionibus esse tentatio; solet enim angelus iniquitatis transfigurare se in angelum lucis, et ideo sollicite agendum est ut discernas visiones. Unde Jesus Nave, cum visiones videret, interrogat eum qui apparuit, Ita ergo proficiscens anima cum invenerit discretionem visionum probabitur spiritalis esse. Est enim inter dona Spiritus sancti discretio spirituum. Hebraice id est pulsatio. Post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis Christi, incipimus sacramenta pulsare. ORIG. Profecti de deserto Sin, venerunt in Daphca, quae interpretatur sanitas. Nota ordinem profectuum. Ubi spiritalis efficitur anima, et discretionem habet visionum, pervenit ad sanitatem, ut merito dicat: Multi sunt languores animae, avaritia scilicet, superbia, jactantia, formido, inconstantia et similia. HIERON., ibid. Decima mansio in Exodo non habetur, etc., usque ad et impleri Scripturam: Psal. 77.. Profectique de Daphca veniunt in Alus, id est, labores. Nec mireris si sanitatem sequuntur labores, quia ideo sanatur anima, ut delectabiliter laboret, et dicatur ei: Psal. 127.. . HIERON., ibid. Castrametati sunt in Raphidim, etc., usque ad solent daemonum tentamenta consurgere. ORIG. Post haec veniunt in Raphidim, quae interpretatur laus judicii. Bene laus sequitur post labores, sed laus judicii: fit ergo digna laude anima, quae recte judicat et discernit, quae scilicet spiritualiter dijudicat omnia, et a nemine dijudicatur. HIER. Sinai duodecima mansio. Statim tibi veniat in mentem apostolorum numerus. Una de pluribus, sed major omnibus, non separatur in ordine, praecellit in merito. Ad hanc quadragesima septima die perveniunt dicente Scriptura: Exod. 19., post pervenitur in desertum Sina. Sina quidem locus deserti est, quae supra Sin nominavit: sed hic magis locus montis, qui in ipso deserto est, appellatur, qui ex vocabulo deserti Sina dicitur. Postquam ergo laudabilis judicii facta est anima, et rectum coepit habere judicium, datur ei lex a Deo, quia capax est divinorum secretorum, et coelestium visionum. etc. HIERON. Tertia decima mansio sepulcra concupiscentiae. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Dominus Jesus baptizatus, statim a Spiritu deductus est in desertum, et tentabatur a diabolo Matth. 4.. Itaque Israel post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est, anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quae interpretatur onager, vel feritas; ibique succumbit malae bestiae fastidiens coelestem panem. ORIG. Profecti de Sina, veniunt ad sepulcra concupiscentiae, ubi scilicet sepultae sunt et obrutae concupiscentiae, et exstincta omnis cupiditas, ne ultra concupiscat caro adversus spiritum, mortificata scilicet morte Christi. HIERON. Quarta decima mansio in Haseroth, quae interpretatur atria. Ibi Aaron et Maria propter Aethiopissam contra Moysen murmurant, et in typum murmurantis contra Ecclesiam de gentibus congregatam populus Judaeorum lepra perfunditur, nec redit ad tabernaculum cum pristina sanitate, donec statutum plenitudinis gentium tempus compleatur. ORIG. Post haec venitur in Haseroth, quod interpretatur atria perfecta vel beatitudo. Intuere, viator, diligentius quis sit ordo profectuum: postquam sepelieris et mortificaveris concupiscentias carnis, venies ad amplitudines atriorum, et venies ad beatitudinem. Beata est enim anima quae jam nullis vitiis carnis urgetur. HIERON., ubi supra. Castrametati sunt in Rethma, etc., usque ad et claro sonitu Evangelium praedicemus. ORIG. Inde venitur in Rethma sive Pharan. Rethma visio consummata interpretatur; Pharan vero os visibile. Quid, nisi ita crescat anima, ut cum desierit molestiis carnis urgeri, visiones habeat consummatas, et rerum perfectam capiat intelligentiam? causas scilicet incarnationis verbi Dei, et rationes dispensationum ejus altius cognoscens. HIERON. Mali Punici divisio, in quo significatur Ecclesia quasi multa grana uno cortice contegi: dum omnem turbam credentium in fidei unitatem concludit. Vel varietas et consonantia virtutum, unde: Act. 4.; sicque divisi sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur. ORIG. Inde venitur in Remmomphares, ubi scilicet divitiarum et coelestium rerum a terrenis et infimis discretio fit, crescente enim intellectu animae, notitia ei excelsorum praebetur, et judicium datur quo sciat a temporalibus aeterna, et a perpetuis caduca separare. etc. Laterem scilicet. In hoc enim transitu nunc crescimus, nunc decrescimus, et post multos profectus saepe ad laterem, id est carnalia opera redimus. Post haec venitur in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, ut cum dicitur paries dealbatus, et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est de qua dicitur: Psal. 50.; et, Et alibi, Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est, albi sicut lana. Haec igitur dealbatio ex splendore verae lucis intelligitur provenire, et ex visionum coelestium claritate descendere. Frena scilicet. Si enim ad lutulenta opera descendimus, infrenandi sumus, et cursu vagi atque praecipites Scripturarum retinaculis dirigendi. ORIG. Post haec fit mansio in Ressa, etc., usque ad ergo est visibilis vel laudabilis tentatio. . HIERON. Pulchritudinis. Mons autem pulchritudinis est Christus. Vicesima mansio in monte pulchritudinis constituta est, de qua dicitur: etc. Psal. 14.. Vides quid prosint frena: a vitiis nos retrahunt, ad virtutum choros introducunt, et in Christo monte pulcherrimo habitare faciunt. ORIG. Alia littera. quod tubicinatio dicitur. Tuba signum belli est, ubi enim se tantis ac talibus virtutibus armatam sentit anima, necessario procedit ad bellum, quod est contra principatus et potestates, et hujus mundi rectores. Vel tuba canit in verbo Dei doctrinae scilicet et praedicationis: ut qui audierit tubam, praeparare se possit ad bellum. HIERON. Miraculum. Et nota ordinem, post frenos in Ecclesiam intromittimur, inde ad montem Christi ascendimus, in quo positi miramur quae nec oculus vidit, nec auris audivit. ORIG. De monte Sepher venerunt in Arada, quod interpretatur idoneus effectus, ut scilicet dicat: I Cor. 2.. Coetus; haec est Ecclesia de qua dicitur: I Cor. 3.. Vel consonantia omnium virtutum. ORIG. Inde venitur ad Maceloth, quod interpretatur ab initio. Contemplatur enim qui ad perfectionem tendit initium rerum, imo cuncta ad eum refert qui erat in principio apud Deum, nec ab isto unquam recedit initio. HIER. Ex hac venitur in Maceloth, quod est principatus vel virgae, utroque potestas indicatur, et quod anima eousque profecerit, ut dominetur corpori quasi tenens virgam potestatis, imo toti mundo, cum dicit: etc. Gal. 6.. Pavor, qui est custos beatitudinis, ut qui tantum ascendit, non superbiat; quasi: Venisti ad ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo tuo Christi magnitudinem confiteris. Vides ibi multos virtutis socios: Rom. XII. Timor virtutum custos, securitas labilis, unde: Psal. 12.. Hoc est dum tormenta formido, gratiam acceptam servo. Orig. Post haec fit mansio in Thahath, quod est confirmatio vel patientia. Necesse est enim eum qui vult aliis prodesse, multa pati, et cuncta patienter ferre; unde: Act. 9.. HIERON. Id est malitia, etc., usque ad et Elias a corvis pascitur. ORIG. Inde venitur ad Thare, quod est contemplatio stuporis, id est extasis cum alicujus magnae rei stupescit animus admiratione. HIERON. Thare malitia vel pastura, quod ad praepositos Ecclesiae, vel ad custodiam animae refertur, ut sollicitus sit qui pascit, ne diabolus in caulas ovium, id est ecclesias aliquo vitiorum foramine se ingerat. ID. Dulcedo. Quasi: ascendisti in excelsum montem patris, et miratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abjecisti insidiatores, ideo dulcis te fructus laboris insequitur, ut dicat Psalmista: Psal. 118.! Samson, qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes quae exterminant vineas colligaverat, leonem quoque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui. Post haec venerunt ad Methcha, quod interpretatur mors nova: mors autem nova est, quando Christo commorimur et consepelimur, ut convivamus ei. Quae interpretatur festinatio, quia post dulces fructus laboris non debemus esse otiosi, sed obliti praeteritorum in futura nos extendamus. ORIG. Inde ad Seman venitur, quod os, vel ossa significare dicitur, in quo virtus et robur patientiae declaratur. HIERON. Vincula, vel disciplina. Ut magistrorum teramus limina; et praecepta virtutum, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus esse aeterna contra diaboli potestatem et vincula: quibus diruptis vicit hostes Samson. De quibus dicitur: Psal. 115.. Qui vinculo Christi fuerit ligatus, dicet: Cantic. 2.. ORIG. Inde ad Moseroth, quod est excludens, ut jam excludat suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis; unde: Eccli. 10.. Tenendus est ergo locus, et excludendus adversarius, ne inveniat locum in corde nostro, unde: Ephes. 4.. . etc. HIERON. Filii necessitatis vel stridoris vicesima octava mansio. Nota numerum, quia si ab uno incipias, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur. ID. Benejaacan interpretatur filii necessitatis vel stridoris. De his filiis dicitur: Psal. 28.. Cum autem divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum et testimonia scieris esse vincula charitatis, et contendens cum adversariis ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus et captivis efficies liberos Dei; et filii stridoris timore supplicii, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes vincula diaboli, Christo colla submittent. ORIG. Post haec venitur ad Benejaacan, quod significat fontes vel excolationes, ubi scilicet divinorum verborum fontes haurit, usquequo excolet eos bibendo, ut nec minimum quidem mandatum praetereat, imo nec unum iota, aut unus apex de verbo Dei in intellectu ejus habeatur otiosus. HIERON. Gadgad vel Galgath, interpretatur nuntius, vel actio, vel concisio. Non enim possumus facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus, nec parcat manus nostra armum aut extremum auriculae extrahere de ore leonis, et nuntiaverimus praemia futura, et accinctos esse in rebellando docuerimus; unde: Jerem. 48.. Et David: Psal. 100.. ORIG. Post haec venit in Gadgad, quod interpretatur tentamentum, vel constipatio. Fortitudo quaedam in Deo et munimen, est animae tentamentum. Ita enim virtutibus admiscetur, ut videantur usque eo nec decorae esse nec plenae, et ideo proficiscentibus ad virtutem variae et frequentes mansiones in tentationibus fiunt. Quas cum transieris, applicabis in Jetebatha: Jetebatha interpretatur bona; ad bonum ergo non nisi post tentationum experimenta venitur. HIERON. Bonitas, quae est Christus: ut cum venerimus ad perfectum virum, sacerdotalem gradum, et aetatem plenitudinis Christi, in qua Ezechiel erat juxta fluvium Chobar Ezech. 1., possimus cum David in psalmo canere: Psal. 30.. Joan. 10. . ID. Transitus, id est mundus. in quem venientes sancti cupiunt ad meliora transire. Ad hanc mansionem venit verus Hebraeus, id est transitor, qui dicere potest: Exod. 3.; unde: Psal. CXXVIII. ORIG. Inde applicuerunt in Hebrona, quod est transitus: transeunda enim sunt omnia, quod etiam si ad bona venias, oportet te ad meliora transire, usquequo ad illud bonum venias, in quo semper debeas permanere. HIER. Asiongaber ligna viri. Quia scilicet saltuum et omnium arborum genera possunt multitudinem gentium figurare. Hucusque solitudo Pharan decimas octavas continet mansiones, quae descriptae in catalogo in superiori itinere non ponuntur. ORIG. Post haec venitur ad Asiongaber, quod interpretatur consilia viri. Si quis desiit puer esse sensibus, pervenit ad consilia viri, sicut ille qui dicebat: I Cor. 13.. Sunt ergo magna consilia viri; unde: Prov. 20. etc. HIERON.. Quaeritur, etc., usque ad de hac mansione dicitur: ORIG. Hinc iterum Sin, id est tentatio, quia nec aliter expedit hoc iter agere. Aurifex enim vas necessarium facere volens frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit, ut purgatius fiat, et ad speciem, quam prospicit artifex, perveniat. ID. Post haec venerunt ad Pharan Cades, etc., usque ad Alius enim in valle, alius in campis, alius moritur in monte, alius in monte montis. ID. Inde applicatur in monte Hor, quod interpretatur montanus. Venit enim ad montem Dei, ut fiat mons uber, mons coagulatus. Vel ab eo quod semper in monte Dei habitet, dicatur montanus. . etc. ISID. Eodem anno mortuus est Aaron, quo novus populus terram promissionis intraturus erat. Et quanquam in monte, Eleazaro sacerdotium dereliquerit, et lex eos qui eam impleverint perducat ad summum; tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus: Aaron, plangitur, Jesus non plangitur; in lege, descensus ad inferos; in Evangelio, ad paradisum ascensio. . ISID. Audivit quoque Chananaeus quod venisset Israel, et in loco exploratorum, ubi quondam populum offendisse noverat, iniit praelium et captivum duxit Israel. Rursum in eodem loco expugnatur, ex voto victor vincitur, superant victi. Per quod intelligimus, ut cum nos auxilio Dei destitutos hostes captivarint, non desperemus salutem, sed iterum pugnemus. Potest fieri ut vincamus, ubi victi sumus. Appellaturque nomen loci illius Horma, id est anathema. HIERON. Castrametati sunt in Salmona, etc., usque ad manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur. ORIG. Sequitur, etc., usque ad Christus est, et Spiritus sanctus. HIERON. Salmona imaguncula, quia ibi expressa est imago Salvatoris per serpentem aeneum qui in ligno pependit. Os, quia cum passionem Filii Dei cognoscimus, quod corde credimus, ore pronuntiamus, secundum illud: etc. Rom. 10. ORIG. Hinc venitur ad Phunon, quod putamus esse oris parcimoniam; qui enim potuerit mysterium Christi, et Spiritus sancti intueri, et viderit vel audierit quae non licet homini loqui, necessario habebit oris parcimoniam, sciens quibus, quando vel quomodo de mysteriis divinis oporteat loqui. HIERON. Magi vel pythones, quia post imaginem Dei quae in corde ratione monstratur, et confessionem fidei quae ore profertur, consurgunt serpentes, et maleficae artes ad bella nos provocant. Sed omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures nostras ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum. ORIG. Post hoc venitur in Oboth. Cujus nominis quamvis non invenerimus interpretationem, non dubitamus sicut in caeteris, et in hoc consequentiam profectuum conservari. Significat secundum litteram, quod hucusque fuerunt in finibus Idumaeorum, et nunc veniunt ad terminos Moab. ORIG. Sequitur post haec mansio Gai, id est Chaos: appropriat enim per hoc profectus ad sinum Abrahae, qui ait: Luc. 16., ut cum Lazaro requiescat. HIERON. Dibongad, etc., usque ad sed econtrario solitudinem nobis propositam noverimus. ORIG. Inde venitur iterum ad Dibongad, etc., usque ad quam perfecte et pie de Deo sentiat cognoscatur. . HIERON. Quod interpretatur, etc., usque ad vix populi precibus liberatum. ORIG. Post haec venitur in Helmondeblathaim, quod interpretatur contemptus ficuum, id est ubi contemnantur penitus terrena: nisi enim contempta fuerint, quae delectare videntur in terris, ad coelestia transire non possumus. etc. HIERON. Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo. ORIG. Sequitur mansio Abarim, quod est transitus contra Naban, quod est abscessio. Ubi enim per has omnes virtutes anima transierit, et ad summum perfectionis ascenderit, transit jam de saeculo, et abscedit sicut Henoch, qui non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Quod si videatur adhuc in saeculo esse, et in carne habitare, tamen non invenitur in ullo saeculari actu, quia transtulit illum Deus in regionem virtutum. HIERON. Hic moritur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria, sed gratia Evangelii sine fine perseverat. Et notandum quod mansio transeuntium in montibus sita est, et adhuc profectu indiget: post montana enim ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum quam gloriae cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumidus. ID. In quadragesima secunda mansione, etc., usque ad et spinas quae suffocaverunt sementem verbi Dei de quibus dicitur: Psal. 31.. ORIG. Ultima mansio est, etc., usque ad profectum mentis indicant et incrementa virtutum. . id est cum baptizati fueritis, quasi, cum deposito veteri homine cum actibus suis, indueritis novum Col. 3., qui renovatur in agnitione Dei. Cum terram sanctam repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria etiam omnia vitia exstinguamus. Malignos spiritus, phantasmata vitiorum, cum suggestionibus suis; unde: Psal. 136.. . Quia qui habent copiam virtutum, latitudinem sperant praemiorum: qui autem paucitate virtutum contenti sunt, secundum meritum suum retributionem percipiunt; unde: etc. II Cor. 9.. . .
Copyright information for VulgGlossa